Charter Document - 02240280

Charter Document - 02240280


Charter Number: 02240280
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0928 - 0936
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p80)

Charter:

Omnibus notum habeatur quod expetiit quidam canonicus Sancti Vincentii Berardus nomine serenitatem fratrum atque canonicorum predicti martiris quemdam curtilum cum vineola sibi adherente quam Ricfredus olim Sancto Vincentio dedit ut temporibus vite sue habere potuisset et possidere tam ipse quam Rodoardus atque canonicus Conjacet autem ipse curtilus et vinea in pago Matisconense in villa Flaciaco Benignus itaque Maimbodus prepositus et archidiaconus consentientibus reliquis fratribus concessit illis quod postulabant ut dum advixerint teneant et possideant sine aliqua contradictione et ut securius possideant has litteras eis prepositus et ceteri canonici firmantes fecerunt S Maimbodi prepositi S Aymini S Bernonis