Charter Document - 02240279
Charter Number: | 02240279 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0923 - 0936 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.80) |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Matiscensis Sancti Vincentii Ego Aldeisus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Sanciacense in ipsa villa Sanciaco hoc est campus qui terminat a mane et a medio die atque a sero vias publicas a circio rivo volvente Et dono ibi pratum unum qui terminat a mane fluvio Sagonna a medio die terra Sancti Petri a sero becus a circio terra Sancti Martini Infra istas terminationes faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid facere voluerint si quis vero hoc contradixerit auri libram componat S Aldeisi presbiteri S Desiderii S Ragnoart S Waldo Factum est hoc regnante Rodulfo rege