Charter Document - 02240278

Charter Document - 02240278


Charter Number: 02240278
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p80)

Charter:

Domino Edwino et uxore sua Eldeboreh et infantibus meis his nominibus Christiano et Alexane Igitur ego in Dei nomine Arradus vobis dono res meas que sunt site in pago Matisconense in agro Uriniacense in ipsa villa Uriniaco et in villa Buscido Inprimis in villa Uriniaco curtilum cum supraposito et vinea cum arboribus et exio et regressio qui terminat a mane via publica a medio die terra Hebreorum a sero terra Ademaro a circio terra Frotgerio presbitero Infra istas terminationes totum ad integrum et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt vel aspicere videntur in ipso visus sum habere aut possidere tam de hereditate quam de conquisito hec sunt curtiferus cum edificiis vineis campis pratis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus totum ad integrum vobis dono Et in villa Busciaco curtilo cum vinea insimul tenente qui terminat a mane via publica a medio die terra Aldoni et Adalbert a sero terra Aldoni et Hebreorum a circio terra Sancti Johannis et Aldoni et exio communale Infra istas terminationes ipsum curtilum cum vinea totum ad integrum et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt et quicquid in ipsa villa visus sum habere hec sunt curtiferis campis pomis pascuis totum ad integrum vobis donamus eo tenore ut dum vivimus usum et fructum habeamus et post meum decessum vobis perveniat et post decessum Eldeboreh ad infantes nostros his nominibus Christiano et Decetane perveniat et in servado V fabrilia