Charter Document - 02240270

Charter Document - 02240270


Charter Number: 02240270
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0972 - 0986
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.78)

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis quia venit quidam vir nomine Turbrannus et uxor sua Letiardis ante presentiam domni Aremberti prepositi et domni Maioli archidiaconi petiit ab eo aliquamtulum ex rebus Sancte Marie de Uriniaco ad Crucem vocatis que terminantur a mane via publica a medio die Bererii a sero Hebreorum a circio Constantini habet in longo perticas XXX in quisquo fronte IIII et dimidiam Infra isto termino vel perticatione liceat ei vineam edificare et sub censum tenere tam illi quam uxori sue Letiardi cum infantibus eorum Domnus quoque prepositus per consilium domni Maioli necnon et ceteri fratres jussit fieri quod petebat ea ratione ut in diebus vite sue teneant et post quinque annos expletos omni anno festivitate Sancte Marie in censum sine mora denarios IIII persolvant S Aremberti prepositi S Maioli S Teudoldi S Oddonis S Rodulfi S Elduini S Sendeleni Factum est hoc regnante Lothario rege