Charter Document - 02240268
Charter Number: | 02240268 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1019 - 1030 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p77) |
Charter:
Queque labentis temporis instabili cursu soliditatis vigorem debent obtinere quo futurorum notitie apicum signis tradantur apte congruit quatenus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere Proinde fidelium volumus notitie ut pateat quia ego Otto nullis suffragantibus meritis sed sola Dei gratuita pietate comes ecclesie almi martiris Vincentii infra Matisconis menia constructe ut idem gloriosus martir animam meam a penis inferni eripere dignetur et conjux mea Elisabeth reddimus quasdam vineas cum terris ad eas pertinentibus que sunt site in pago Matisconense in agro Salorniacense in villa Sanciaco Sunt enim vinee tres cum domibus et curtilis que vinee similiter terminantur ab oriente terra Beati Martini Athenacensis a meridie viis publicis et terris Arnulfi et Constantii fratris ejus ab occidente via publica et septentrione via simul publica et Beati Martini terra Hos igitur mansos cum omnibus ad se pertinentibus Deo Sanctoque Vincentio concedo ad mensam fratrum et faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint S Ottonis comitis qui hoc donum fecit S Gausleni episcopi S Ugonis vicecomitis S Willelmi fratris ejus S Rainulfi levite Factum est hoc regnante Rotberto rege