Charter Document - 02240265
Charter Number: | 02240265 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0972 - 0977 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p76) |
Charter:
Notum fieri dignum duximus quia cum esset domnus Johannes presul Matisconum secus ecclesiam martiris Christi Vincentii adiit presentiam ejus quidam vir nobilissimus Teotbertus nomine obnixe exposcens serenitatem ejus ut dignaretur ei et uxori sue Rannodi et filio eorum Udulrico per precarie firmitatem ut securitate tenere possent quamdam medietatem ex decimis in Genoliaco villa que est in honore Sancti Petri dicata et in Oratorio similiter medietatem ex decimis Sancti Martini et in Floriaco villa decimas Sancti Martini omnibus sibi jure pertinentibus cujus petitionem gratam suscipiens domnus predictus antistes hoc illis attribuens testamentum loco tituli manu propria roboratum ut predictas ecclesias sicut supra inserta sunt tenere possent ea ratione ut sinodali tempore debitum paratarum sive eulogiarum servitium absque dilatione persolverent Quo vero per diuturna tempora he litterule constare possent manu nostra firmavimus et fidelibus nostris insigniri precepimus S Johannes humilis episcopus S Aremberti S Maioli S Rodulfi S Sendeleni S Adonis S Uberti S Elduini Factum est hoc regnante Lothario rege