Charter Document - 02240255

Charter Document - 02240255


Charter Number: 02240255
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0900
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.75)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Martini que est constructa in pago Matisconense supra fluvio Craona in villa Clippiaco Igitur ego indignus peccator Adalgisus nomine dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt in ipsa villa prope ejusdem ecclesiam Hoc est curtilus cum supraposito et vinea que de Geldone conquisivi terminat a mane terra Adalberto cum heres a medio die via publica a sero terra Sancti Vincentii a circio terra Sancti Vincentii et Odonis cum heres Infra istas terminationes ipsum curtilum ad ipsam casam Dei dono trado atque transfundo ad sacrificium ut qui ipsam ecclesiam vel ipsam vineam tenuerit annis singulis festivitate Sancti Martini ad homines qui ad ipsam ecclesiam venerint modium de vino in caritate ostendat panes IIII Si quis hoc contradixerit libras IIII auri componat S Adalgisi levite S Ostralt S Berulfo S Arnalt S Otman S Enulfo