Charter Document - 02240254
Charter Number: | 02240254 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0968 - 0971 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.75) |
Charter:
Cum importunis agi mundum occasionum volubilitatibus nostro tempore constet quicquid sacre ecclesie fidelibus impertitur placida firmitate condecet adornare ut inconvulsa in relictum valeant persistere Hujus rei gratia notum fieri dignum duximus quia cum esset domnus Ado episcopus apud Matisconem in propria residens sede adiit ejus presentiam quidam vir inlustris nomine Wicardus deprecans paternitatem ejus quatenus dignaretur ei conferre aliquid de rebus Sancti Vincentii martiris vineas videlicet duas quarum una sita est in villa Frontanaco aliaque vocatur in villa Cropius que sunt ex ratione fratrum et canonicorum Sancti Vincentii ut dum advixerit cum securitate absque ulla ambiguitate teneat et possideat et festivitate predicti martiris Vincentii VIII denarios loco census persolvat et ut firmius crederetur domnus Ado antistes et canonici hanc precariam ei fecerunt