Charter Document - 02240243

Charter Document - 02240243


Charter Number: 02240243
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 0937 - 0958
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p73)

Charter:

Notitia redditionis seu werpitionis Evidenter liquido patescit qualiter interpellaverunt domnus Maimbodus episcopus et canonici ejus ante presentiam domni Leotaldi comitis crebrius et frequentius Odonem virum inlustrem de rebus Sancti Vincentii que de antiquo injuste ablate per redditionem vero domni Karoli piissimi imperatoris justissime reddite Dehinc autem parentes prefati Odonis cupiditate ducti prenominatas res invadere non timuerunt quorum nequitiam idem recognoscens adveniente domno Maymbodo episcopo et canonicis ejus Uberto videlicet preposito Aymerico archidiacono Adone abbate et reliquis innumerabilibus canonicis et in girum adstante laicorum utriusque sexus multitudine Narduino scilicet Isembardo Mangodo et reliquis de quibus immensus est numerus in Ciciaco villa re jubente domno episcopo ibi presentialiter lecta est preceptio imperatoris supranominati de ipsis rebus Est autem capella Sancti Gengulfi martiris cum rebus et decimis omnibus sibi pertinentibus sicut in precepto continetur cum mansis servis et ancillis vineis pratis nemoribus aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus in omnibus villis et locis ubicumque aliquid ex predicto precepto inveniri potest omnia per cultrum reddidit et werpivit S Odonis S Narduini S Isembart S Anscherii S Manasse S Giraldi S Willeberti S Borgoldi S Erlulfi S Hugonis S Gauselini