Charter Document - 02240240
Charter Number: | 02240240 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0887 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.72) |
Charter:
Placuit atque convenit inter Adalardum et uxorem suam Aganam et ab alia parte domno Girardo episcopo et canonicis Sancti Vincentii ut terras et vineas inter se commutarent quod ita et fecerunt Inprimis donat atque commutat Adalardus et uxor sua Aga ex rebus proprietatis eorum partibus Sancti Vincentii et canonicis ibidem Deo servientibus res que sunt site in pago Matisconensi in villa Ibiaco et Circiaco cum mancipiis his nominibus Ermenbergana cum infantibus suis et germano suo Ernerio Terminat ipse curtilus cum vinea a mane terra Warulfi a medio die via publica a sero terra Stephano a circio terra Belmontense infra istas terminationes ipsum curtilum et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt quicquid in ipsas villas jam dictas visus sum habere et jam dicta mancipia totum et ad integrum partibus Sancti Vincentii et canonicis ibidem Domino servientibus commuto cum omni integritate E contra donat domnus Giraldus episcopus et canonici Sancti Vincentii partibus Adalardi et uxoris sue Agane res quas Grimaldus presbiter dedit Sancto Vincentio que sunt site in pago Matisconense in agro Aganacense in villa Rancusas Terminat ipse curtilus cum capella et vinea de uno latus terra Sancti Benedicti de alio latus via publica de tertia parte aqua currente ex quarta vero parte terra consortorum infra istas terminationes ipsum curtilum et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt cum omni integritate et hoc quod unusquisque accepit teneat et possideat Si quis commutationem istam calumniaverit auri libram componat S Adalardi S Agane uxoris ejus S Gotbert S Rocart S Leutbert