Charter Document - 02240225
| Charter Number: | 02240225 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0928 - 0936 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p70) |
Charter:
Omnibus Matiscensis ecclesie filiis notum fieri volumus quia cum resideret domnus Berno predicte ecclesie pontifex apud Matisconem secus basilicam Christi martiris Vincentii adiit presentiam ejus quidam vir illustris Dotinus nomine poposcens ab eo sibi fieri unicionem de rebus Sancti Vincentii que conjacent in villa Cammiliaco videlicet curtilum cum mansione et prato simul tenente quem terminat a medio die terra Sancti Nicetii a mane Elva rivo currente a sero via publica a circio Sancti Vincentii et in alia villa in Camenas scilicet vineolam unam Domnus igitur Berno aurem accomodans deprecanti concessit illi et uxori ejus Frixade et uno infanti ejus annuente Hugone de cujus terra videbatur esse omnia sicut superius inserta sunt sub integritate cum domibus vineis pratis campis arboribus silvis aquis aquarumque decursibus illis concessit ut quamdiu vixerint securiter teneant post vero illorum decessum Sancto Vincentio deveniat tali ratione ut festivitate Sancti Vincentii XII denarios episcopo persolvat et ne aliquando molestiam inde haberet has litterulas ei jussit fieri et firmare precepit S Bernonis S Adalardi S Bernardi S Rodulfi S Adalgisi
