Charter Document - 02240207
Charter Number: | 02240207 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0972 - 0977 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.66) |
Charter:
Placuit atque convenit inter Johannem Matiscensium civitatis episcopum et canonicos loci illius atque Ermenbertum et uxorem suam Susannam ut terras inter se commutarent quod et fecerunt Inprimis commutat atque donat Ermenbertus et uxor sua Susanna a parte Sancti Vincentii et canonicis ejus campos III qui sunt siti in pago Matisconense in agro Iggiacense in villa Virgiacus Unus campus terminat a mane terra Archidrandi a medio die terra Sancti Vincentii a sero terra Landuardi a circio Deodati habet in longo perticas unus campus X in quisquo fronte perticas II Alius autem campus habet terminationes a mane terra Sancti Vincentii a medio die Grimardi et Amelodini a sero terra Sancti Petri a circio Sancti Vincentii habet in longo perticas XVI in traversum in ambis frontibus perticas II Alius campus in traversum habet pedes VI simulque scammant domnus Johannes et canonici Sancti Vincentii Ex parte Ermenberti et uxoris sue Susanne campos II qui sunt siti in ipso pago et in ipsa villa Virgiacus sicut supra terminatur a mane unus campus terra Privati et Berardi a medio die terra Berardi a sero terra Teorni et Baroni a circio ab ipso receptore Ermenberto habet in longo perticas V in lato perticas II Alius autem campus terminat a mane terra Sancti Mammertis et Sancti Vincentii et terra Marcelli a medio die terra Sancti Vincentii a sero terra Ermenberti a circio terra Adalulfi et coheredum habet in longo perticas XXXVIII in lato perticam I Infra has terminationes et perticationes canonici Sancti Vincentii et Ermenbertus et uxor sua Susanna quod commutant possideant nullo contradicente