Charter Document - 02240200
Charter Number: | 02240200 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0887 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.65) |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui domnus Giraldus preest Ego Bernardus prepositus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Caloniacense in villa Castello hoc est curtilus cum vinea et prato insimul tenente quem terminat a mane via publica a medio die terra Sancti Martini a sero Walterio a circio Petrono et via publica Infra istos terminos dono ad ipsam casam Dei et quicquid in ipsa villa vel in ipsa fine visus sum habere hec sunt curtiferus cum edificiis campis pratis aquis aquarumque decursibus quesitum et inquirendum Et dono in ipsa fine pratum subter Castello quod a Walterio conquisivi eo tenore dum ego vivo usum et fructum post meum decessum ad ipsam casam Dei perveniat nullo contradicente Si quis vero contradixerit auri libram unam componat