Charter Document - 02240198

Charter Document - 02240198


Charter Number: 02240198
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1022
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p64)

Charter:

Notum sit omnibus christiane fidei cultoribus quia quidam miles nomine Eldinus calumniam intulit rectoribus Sancti Vincentii ecclesie que sita est in Matisconum civitate scilicet Letbaldo episcopo fratribusque sub ejus regimine Domino militantibus ac post Letbaldi presulis excessum Gausleno episcopo qui post eum predicte ecclesie regimen suscepit eamdem litem intulit de quodam manso qui situs est in pago Matisconensi in agro Iggiacensi in villa Minciaco in quo Warnerius mansit Expetebat autem ex hoc manso eulogias et equorum receptacula et hanc consuetudinem jam dicte ecclesie rectores ei reddere prohibuerant dicentes illius mansi colonum hanc consuetudinem non debere neque pro silva neque pro pascuis neque pro aqua neque pro ejusdem Beati Vincentii terra quam rem audiens predictus Eldinus et quod dicebatur verum esse cognoscens Gausleno episcopo omnibusque jam dicti loci fratribus hanc consuetudinem werpivit ut nullo modo ipse vel successores ejus a predicti mansi cultoribus aliquam consuetudinem exigerent Si quis contradixerit auri libras X componat S Eldini qui fieri jussit S Walterii archidiaconi S Lamberti S Willelmi S Drogonis S Hugonis