Charter Document - 02240196

Charter Document - 02240196


Charter Number: 02240196
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1018
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.64)

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matiscensis civitatis site atque in veneratione gloriosissimi Vincentii martiris dicate ubi domnus Letbaldus presul et pastor esse videtur Ego Ramardus et uxor mea Bertrada concedimus prenominate ecclesie canonicis videlicet Sancti Vincentii aliquid de rebus meis in comitatu Lugdunensi in villa Silviniaco hoc est mansi duo cum omnibus appendentiis que Berno tenet et in villa Innuciono mansum unum cum omnibus que ad ipsum mansum appendunt ea vero ratione dum nos ambo vivimus et filius noster Aymo teneamus et in omni tempore in festivitate Sancti Vincentii pro unoquoque manso investitura denarios II canonicis exsolvamus post nostrum vero obitum ad Sanctum Vincentium et ad ejus canonicos perveniat nullo contradicente Si quis vero contradixerit auri libras tres componat et in antea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Ramardus et uxor sua Bertrada qui fieri et firmare jusserunt S Aymonis S Enrici S Ornadi S Raculfi S item Aymonis S Adonis S Letoldi S Bernardi S Frotgerii S Frederici