Charter Document - 02240193
Charter Number: | 02240193 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0887 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.63) |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matiscensis civitatis cui preest Giraldus episcopus Ego in Dei nomine Elius presbiter dono ad ipsam casam Dei de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Fusciacensi prope arcum Sancti Petri quem vocant ad Casno hoc est curtilus cum supraposito et vinea insimul tenente et vircaria quem terminat a mane et a sero terra Sancti Romani a medio die Sancti Petri a circio via publica Infra istas terminationes ad integrum trado atque transfundo ea vero ratione dummodo vivo usum et fructum habeam post meum decessum ad ipsam casam Dei perveniant et faciant quod voluerint Si quis contradixerit auri unciam componat S Bononis S Hemerici S Emmaneri S Amaluini S Gotfredi S Constantini S Adaldradi