Charter Document - 02240186

Charter Document - 02240186


Charter Number: 02240186
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 0941 - 0960
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.62)

Charter:

Noticia contrapellationis et werpitionis apud Matisconem sub die Martis in mense junio in mallo publico ante presentiam domni Walterii vicecomitis missi domni Leotaldi comitis Nordonium Manegoldum David Bererium Ingelardum Berardum Idonium cum ceteris mertx presentiam contrapellavit Humbertus prepositus Matiscensis una cum aliis canonicis Sancti Vincentii tres homines Gislardum Bernardum atque Rambaldum cum uxoribus eorum Aaleldis Sufficia et Ingelelde quod rebus Sancti Vincentii in villa Cavaniaco Hoc est vinea que terminatur a mane terra Ingeltrudis a medio die ad heredes Bernardi a sero Sancti Stephani a circio fossado finali et concisa Infra istos terminos Aalbertus pater illorum et uxor ejus Raneldis incartaverunt Sancto Vincentio et ipsi tenent injuste ut autem se recognoverunt ipse Gislardus et Bernardus atque Rambaldus et uxores eorum directum Sancti Vincentii werpiverunt ipsas res his presentibus S Bernardi S Ramberti S Petri S Idreni S Aymonis S Ingelardi