Charter Document - 02240185

Charter Document - 02240185


Charter Number: 02240185
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0928 - 0936
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p61)

Charter:

Sub die Jovis apud Matisconem in mallo ante presentiam domni Maioli vicecomitis venit quedam femina nomine Raingardis et infantes Landrici senioris ejus [et] postulaverunt ibi brevem heleemosinariam quod Landricus ad suam finem de sua hereditate unicuique divisit ad partem vero Raingarde venerunt res in villa Cropio et in Dalainaco Besornaco quicquid ipse Landricus habuit in Varennas similiter advenerunt illi curtili III ubi Berardus et Landradus et Rainardus resedunt et de pratis et de silvis campis et portuum medietas et molinariis Inde notitiam accepit his presentibus