Charter Document - 02240178

Charter Document - 02240178


Charter Number: 02240178
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1018
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.60)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Matiscensis civitatis que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris cui Letbaldus episcopus preest Igitur ego Eugnara Domino sacrata dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Varennas que Amariaco vocatur Hoc est curtilus unus cum vinea insimul tenente terminat a mane via publica a medio die Sancti Marcelli a sero de ipsa hereditate a circio via publica Infra istam terminationem hunc curtilum et campum unum qui simul tenet cum vinea dono ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum eo tenore ut quamdiu vixero et Acardus sacerdos meus consanguineus teneamus post nostrorum vero amborum decessum ad jam dictum locum perveniat nullo contradicente Si quis contradixerit auri unciam componat S Eugnare S Osberti S Achardi S Rodulfi S Walonis S Begonis S Aymonis S Constabuli