Charter Document - 02240156
Charter Number: | 02240156 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 0941 - 0960 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p56) |
Charter:
Notitia redditionis apud Matisconem ante presentiam domni Hugonis comitis et Leotaldi comitis vel fidelium illorum Walterio Rotberto Josberto Leodegario Raterio Teodulfo Witcheranno Hugone cum ceterorum nobilium meorum presentia venit domnus Leotaldus comes proclamavit in advocationem Sancti Vincentii una cum canonicis ipsius loci quod nonas et decimas de fiscis Matisconensium unde preterito tempore canonici ipsius loci vestiti fuerunt injuste eis ablate sunt Domnus quoque comes aurem suam inclinans ut audivit directum Sancti Vincentii et canonicis suis reddidit illis nouas et decimas de omnibus fiscis per diversos pagos sitis quicquid illorum ministeriales inquirere potuerint per directum reddidit ipse per consilium domni Leotaldi comitis ad mensam fratrum et domnus Leotaldus comes in servitio Domini comitem hunc consolavit his presentibus S domni Hugonis comitis qui fieri rogavit S Leotaldi comitis S Widonis S alterius Widonis S Josberti S Ottelini S Rotberti S Humberti