Charter Document - 02240153

Charter Document - 02240153


Charter Number: 02240153
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0971 - 0974
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.56)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconum Ego Albericus comes dono pro remedio anime mee et parentum meorum ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Exartis in agro Fusciacensi Hec sunt curtili cum vineis et suprapositis que mihi evenerunt per precepta regalia que Paredonius Hebreus conquisivit ibi Est autem terminatio de istis rebus a mane et a medio die et a sero vias publicas a circio Graona volvente Infra istas terminationes istos curtilos et quicquid ibi aspicit quesitum et inquirendum eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam et tempore vindemie reddam investitura omni anno unum modium vini Iste res sicut superius inserte sunt post decessum meum teneant ipsi canonici Si quis beneficiaverit iram Dei incurrat si quis calumpniaverit IIII libras auri componat S Alberici comitis S Rocleni S Baldrici S Willelmi