Charter Document - 02240142
Charter Number: | 02240142 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1018 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.53) |
Charter:
Omnia que instantis temporis cursu solida debent ratione persistere expedit apicum caracteribus futurorum noticie tradere quatenus per succedentium temporum spatia controversiarum quiescant jurgia Quapropter ego Adalardus proffessione sacerdos scelerum meorum reminiscens enormitatem attendensque Salomonis verba dicentis Redemptio anime viri divitie ejus concedo Domino et Sancto Petro Sanctoque Vincentio mansum unum consentiente Adalgiso levita de quo hoc predium centum vigenti solidos dum nec solum ab ipso sed a fratre ejus nomine Duranno Est autem situs ipse mansus in pago Matisconensi in agro Fusciacensi in villa Caderias desinit vero ab oriente semita usui vicinorum apta ab austro autem et occidente alium vicinum in alvo ab aquilone via publica Et in alia villa que dicitur Bosced curtilum unum cum domo et vinea et omnibus appendentiis Terminatur ab oriente et ab occidente terra que olim fuit Hebreorum a medio die rivo currente a circio terra Hebreorum Hos igitur curtilos cum omnibus appendentiis ego Adalardus sacerdos sicut supradictum est Domino ac Sancto Petro Sanctoque Vincentio necnon Innocenti tribuo eo pacto ut si ecclesie Matisconensis thesauriarius missam quotidie in cripta que Domino in honore Sancti Petri apostoli et Sancti Innocentis martiris dicata est aut celebraverit aut ut ab alio cantata sit procuraverit post meum decessum ipse has terras teneat similiter qui hoc egerit ipsas jure perpetuo possideat S Adalardi sacerdotis qui hoc scriptum fieri jussit et firmare precepit S Adalgisi qui consensit S Letbaldi pontificis S Gauseranni levite S Aldonis S Umberti S Udulrici filii Tetberti S Udulrici pueri filii ejus S Bernardi S Henrici S Raculfi S Arlebaldi S Constantini S Warulfi S Walterii pomilionis Data per manum Rannulfi levite die Pentecostes anno incarnationis Dominice millesimo XVIII indictione prima regnante Rotberto rege