Charter Document - 02240130

Charter Document - 02240130


Charter Number: 02240130
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0968 - 0971
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.52)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconis in qua domnus Ado episcopus et Johannes prepositus rectores haberi videntur Igitur ego in Dei nomine Flotbertus et uxor mea Odila donamus pro remedio animarum nostrarum Sancto Vincentio ad mensam fratrum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Varennas item aliquantulum silve quam ibi conquisivimus Terminatur a mane fluvio Sagone a medio die Achardi a sero terra Arboldi presbiteri et Manguigodi a circio Osanane Iterum in alio loco donamus Sancto Vincentio campum unum in ipsa villa qui vocatur ad Arcus terminatur a mane camino veteri ad Arcus a medio die via publica a sero terra Gotoberti a circio terra Sancti Stephani et insuper in ipsa villa omnia quecumque visi sumus habere quesitum et inquirendum Sancto Vincentio donamus Hec sunt campi prati silve aque aquarumque decursus preter unum pratum quod est filie nostre eo tenore ut quamdiu vivimus usum et fructum habeamus post nostrum decessum ad Sanctum Vincentium perveniat Si quis contradixerit auri uncias componat duas S Flotberti et uxoris sue Odile S Leuterii S Bernardi S Ernadi S Josberti S Grimoldi S Giroldi S Wicardi Data per manum Humberti levite