Charter Document - 02240126

Charter Document - 02240126


Charter Number: 02240126
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 0968 - 0971
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.51)

Charter:

Domino fratri Gundulrico Ego in Dei nomine Bererius presbiter venditor vendo tibi aliquid de rebus meis que sunt in pago Matisconense in agro Meloniacense in villa subtus Muyson Hoc est pratus qui terminat a mane terra Sancti Johannis a medio die aqua volvente Graona et prato Sancti Johannis a sero terra Sancti Andree a circio vinea de ipsa hereditate Unde accipio precium de te sicut inter nos convenit atque complacuit valente solidos V et pro ipso precio de meo jure in tua trado dominatione et facias quicquid facere volueris tam tu quam heres tuus Si quis contradixerit III componat auri uncias S Bererii presbiteri S Itberti S Teutelini S Ayebaldi S Ingelardi S Avierici S Martini S Hermardi