Charter Document - 02240124

Charter Document - 02240124


Charter Number: 02240124
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0965 - 0996
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.50)

Charter:

Dilecto et venerabili Fulcualdo presbitero emptore Sic igitur ego in Dei nomine Grimoldus et uxor sua Gisla venditores vendimus vobis curtilum cum exitibus et regressibus et vinea in simul tenente que est sita in pago Matisconensi in agro Meloniacensi in villa Muison terminat ipse curtilus cum vinea a mane seu a sero necnon et a circio terra ipsius emptoris ad medium diem via publica Infra istas terminationes de ipso curtilo et vinea et aliud quod ad ipsum curtilum aspicit id quicquid in predicta villa visi sumus habere totum et ad integrum tibi vendimus pro quo accipimus precium in presente sicut inter nos convenit et nobis complacuit solidos XV prescriptum curtilum sicut superius legitur pro ipso precio hac epistola venditionis in tua tradimus potestate et dominatione jure ad proprium idem habendi vendendi perdonandi commutandi firmissimam in omnibus habeas faciendi potestatem quicquid volueris Si quis vero quod futurum non credo calumniaverit auri libram componat S Grimoldi S Gislane S Arnulfi S Petrini S Fulberti S Bertonis