Charter Document - 02240117
Charter Number: | 02240117 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0960 - 0975 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.49) |
Charter:
Domino fratri Adalgiso Ego Altasia et filii mei Beraldus presbiter et Vulfardus venditores vendimus res nostras que sunt site in pago Matisconensi in agro Fusciacensi in villa Varennas hoc est curtilus cum vinea et arboribus et campo qui terminat a mane terram Rainati a medio die viam publicam a sero Leutgaudum presbiterum Infra istos terminos sicut michi obvenerunt ipsas res in spontalitio de parte senioris mei Humberti ego et filii mei Beraldus videlicet atque Vulfardus tibi vendimus secundum legem salicam tradimus atque transfundimus et accipimus de vobis precium in valore solidorum X et pro ipso precio de ipsis rebus tibi werpitionem facimus et fiat de ipsis quicquid volueris S Altasie S Beraldi S Aldonis S Giraldi S Berulfi