Charter Document - 02240113
Charter Number: | 02240113 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1019 - 1030 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.48) |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra ambitum meniorum Matiscensium cui domnus Gauslenus venerabilis episcopus preest Ego Wigo vicecomes et uxor mea Eufemia concedimus quasdam res juris nostri sitas in pago Matisconensi in agro Salorniacensi in ipsa villa scilicet mansum unum cum domibus et curtilis et vinea Terminatur ab oriente et occidente meridiano atque septentrione viis publicis Hunc igitur mansum donamus Domino Sanctoque Vincentio perpetualiter ut faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid facere voluerint Similiter donamus Deo et Sancto Vincentio in villa de Langiaco mansum unum qui terminatur a mane terra Adselini a medio die et a sero terra Sigualdi a circio terra Francorum Hunc ergo mansum cum vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cum servo nomine Falcoeno et uxore Ramuelda eo pacto donamus ut in vita nostra jure usuario possideamus post nostrum excessum rectores Sancti Vincentii hec omnia recipiant Donamus autem perpetualiter investitura servum jam dictum cum uxore et filio et campum unum in villa Cropio situm terminatur a mane et a medio die viis publicis a sero terra Adsonis a circio Sancti Vincentii S Wigonis vicecomitis et uxoris sue Eufemie S Elisabeth comitisse S Sigualdi S Manasse S Oggerii S Warnerii Rannulfus levita scripsit