Charter Document - 02240111
Charter Number: | 02240111 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0935 - 0941 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.48) |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconis Igitur ego Albericus inclitus comes cogitans de Dei misericordia ut pius Dominus me eripiat de inferno dono ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa que dicitur Blitannidis hoc est mansus unus quem Gotfredus in beneficio tenebat totum ad integrum cum omnibus appendentiis suis quesitum et inquirendum et quicquid ibi aspicit vel aspicere videtur eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam post meum vero decessum ad ipsam casam Dei perveniat et annis singulis festivitate Sancti Vincentii XII denarios persolvam investitura ad mensam fratrum Interdico ut nullus episcopus neque prepositus nec ulla emissa persona ulli umquam beneficiare liceat nec in precariam mittere quod si fecerint iram Dei incurrant et parentes mei supradictas res recipiant Si quis autem contradixerit V componat auri uncias et in antea heleemosina hec firma permaneat S Alberici comitis qui heleemosinam istam fecit S Leotaldi S Ermentrudis conjugis sue S Odolrici S Humberti S Lertberti S Fromaldi S Leteri S Hugonis S Manassis S Raculfi S Drogonis Data per manum Humberti levite