Charter Document - 02240108
Charter Number: | 02240108 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0972 - 0977 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p46) |
Charter:
Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris notum fieri dignum duximus quia cum esset domnus Johannes venerandus presul in Matiscone secus basilicam invictissimi martiris Christi Vincentii cum ingenti cetu clericorum et laicorum venit quidam vir nobilis Drogo nomine ante presentiam ejus humiliter deposcens conferri sibi sueque uxori nomine Tensane aliquid ex rebus Sancti Vincentii capellam videlicet Sancti Jangulfi martiris cum rebus et decimis omnibus sibi pertinentibus cum mansis servis et ancillis vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus sicut in precepto quod Karolus imperator fieri jussit continetur preter illud quod in Cluniaco est Cujus petitionem gratam suscipientes tam domnus episcopus quam reliqui fratres de quorum ratione ipse res videbantur esse contulerunt predicto Drogoni et uxori sue nomine Tensane et uni infanti eorum qui ex eis natus fuerit prescriptas res sicut supra inserte sunt cum omni integritate ut dum advixerint teneant et possideant et si quis parem suum supervixerit subsequenti eveniat Loco vero census solidos II denariorum canonicis non negligenter persolvant festivitate Sancti Vincentii quod si negligentes in reddendo extiterint in duplum cogantur exsolvere Illis vero decedentibus rectores Sancti Vincentii suas res melioratas cum omni integritate recipiant Ut vero firmius crederetur diligentiusque observaretur nominatus antistes et reliqui fratres hanc precariam eis fieri jusserunt et propriis manibus corroboraverunt S Johannis episcopi S Odonis abbatis S Rodulfi S Maioli S Bernardi S Winculfi S Sendelini