Charter Document - 02240106
Charter Number: | 02240106 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1018 - 1026 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.46) |
Charter:
Dilecto Giraldo presbitero Ego Sambannus vendo tibi unum medium plantum de Sancti Vincentii terra in pago Matisconense in villa Sanciaco Terminatur a mane terra Sancti Laurentii a medio die et a circio jam dicti Sancti Vincentii terra a sero terra Sancti Petri Habet in longo perticas XLV in latitudine perticas VI et dimidiam Infra istum terminum vel perticationem tibi vendo per licentiam domni Gausleni episcopi et canonicorum Sancti Vincentii quia de eorum esse debet communia et accipio ex te pecuniam valentem solidos XIII Tali vero ratione si recipere volueris in vita tua ad ipsum precium canonici Sancti Vincentii tibi reddant et si recipere nolueris quamdiu vixeris teneas post tuum vero decessum ad mensam canonicorum perveniat S Sambadini qui fieri et firmare rogavit S Gausleni episcopi S Adalardi S Aldonis S Rannulfi S Walterii S Duranni S Aynardi S Adalgisi