Charter Document - 02240101

Charter Document - 02240101


Charter Number: 02240101
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0878
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p44)

Charter:

In nomine Domini Dei omnipotentis et Salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovicus misericordia Dei rex Quicumque gratie dignitatis culmine efferri desiderat eum merito pre oculis vigili sollicitudine habere debet cujus gratia prefertur Igitur notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus scilicet atque futuris qualiter veniens Lambertus venerabilis episcopus Matiscensis ecclesie que est fur data in honore incliti martiris Vincentii innotuit serenitati nostre quod non haberent sui clerici victum in sua canonica qualiter ipsi degere potuissent Unde ipse episcopus de suo indominicato nostram benignitatem adiit ut clericis illius loci militantibus concederemus quod ita et fecimus scilicet in pago Lugdunensi Odremarum villam exceptis ministerialibus quinque quos illi reservavimus cum beneficiis eorum et concedimus illis in Monte colonias duas necnon et in pago Matiscensi ecclesiam Sancti Martini que est [] aspiciunt colonias octo in pago Lugdunensi in Odremari capellam in honore Sancti Andree habere mansos vestitos quinque et absos undecim de terra indominicata modiatas quinquaginta habet ibi de terra absa modiatas sexaginta silva ad saginandos porcos centum et aliam capellam in honore Sancte Marie in locum qui vocatur Monasterium Pelagi atque aliam capellam in honore Sancti Juliani mansi duo sunt ibi vinee ex quibus exeunt modii XII Sunt in Sanciaco mansi duo et est in Fusciaco mansus unus et aquam calidam mansi VIII habet silva ad porcos saginandos sexaginta Ipsa quoque capella que vocatur Monasterium Pelagi habet servum unum de terra abse modiatas centum quinquaginta et sunt in summa mansi XX et VIII cellulamque Sancti Imiterii que est in pago Lugdunense quam genitor noster per preceptum ibi concessit aspiciunt mansa decem et terre abse ad cellulam Sancti Albani que est in Gisariis villa aspicit Casillus suntque ibi mansi VIII et relique terre abse inter Satonacum et Valles sunt mansi V ad Rosarias mansum unum et quicquid deinceps ibi condonatum fuerit canonicis absque ulla contradictione ipsi habeant futuris temporibus in elemosina genitorum nostrorum et nostra Quapropter volumus atque jubemus per hanc nostram auctoritatem nostris videlicet et futuris temporibus quatenus predictas res cum omnibus rebus ad se pertinentibus iidem canonici in nostra memoria concessas habeant atque jure perpetuo in ditione ipsorum consistant ita videlicet ut quicquid de eisdem rebus ob utilitatem canonicorum congregatio ipsius sancti loci ab hodierno die et tempore facere voluerit libero perfruatur arbitrio faciendi Et ut hec auctoritas pleniorem in Dei nomine teneat firmitatem et per diuturna tempora inviolabilem ac inconvulsum obtineat effectum manu nostra subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus Signum Hludovici gloriosissimi regis Datum tertio idus septembris indictione XI regnante Hludovico gloriosissimo rege