Charter Document - 02240099

Charter Document - 02240099


Charter Number: 02240099
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0948
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p42)

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Hludovicus Dei providente clementia rex Si majestas regalis ob amorem Dei sanctorumque ejus curas ecclesiasticarum rerum suscipere et justo equitatis pondere domi dicare et ordinare studuerit nimirum sibi inde ad eterne recompensationis meritum debet confidere quia infructuosum esse non potest quod bonorum omnium impenditur remuneratori Quare omnibus sancte Dei ecclesie filiis presentibus scilicet et futuris notum habere volumus archidiaconum nomine Germinium dirigens protulit serenitati nostre preceptiones predecessorum nostrorum scilicet regum in quibus continebatur qualiter jam dictam sedem cum omnibus sibi jure pertinentibus ob amorem Dei almique Vincentii martiris cujus honore ipsa sedes dignoscitur fore fundata sub plenissima immunitatis tuitione habuissent Et insuper innotuit nobis quod canonici ejusdem ecclesie non haberent unde convenienter vivere quivissent utpote quia locus ille a perfidis christianis pene dirutus ac destructus habebatur Nos ad deprecationem Maimbodi prememorati pontificis inclitique marchionis Hugonis nobilissimi necne comitis Leutoldi cujus divino amore ad restaurationem seu augmentationem ejusdem loci totis indesinenter flagrabat animis eidem cenobio abbatiam Sancti Clementis in suburbio prefate urbis cum ecclesiis et omnibus sibi rite pertinentibus ecclesiamque Sancti Romani in villa Cadinico sitam cum omni integritate et nonas ac decimas ejusdem fisci necnon et ecclesiam Sancti Desiderii in Verciaco villa constructam cum legitimis appendentiis suis concedimus Tertiam quoque nemoris partem juxta Ararim fluvium ab amne Vele usque ad Osam lacum Hugone principe annuente simili modo concedimus Petiit denique consultum prefatorum comitum isdem honorabilis presul quatenus eidem loco pro firmitatis seu immunitatis studio preceptum nostre auctoritatis fieri dignaremus cujus petitionibus benigne susceptis jussimus hoc regale decretum fieri per quod decrevimus atque sancimus quod ipse locus sub plenissima nostre immunitatis quemadmodum in nostrorum predecessorum decretis habetur insertum maneat tuitione et prescriptas res consensu prelibati presulis committimus sepe dicto eidem loco a nobis seu ab illis concessas alias necne alicujus cumque ordinis sancte Dei ecclesie fidelibus ibidem jam collatas vel in postmodum collaturas cum terra quam idem prescriptus presul canonicis athlete Christi Vincentii in villa Verciaco ex ratione Sancti Petri contulit omnesque nonas et decimas ab antecessoribus nostris usui fratrum redditus jure perpetuo ipsi fratres absque alicujus contrarietate vel in minoratione seu servitio exactionis indebite teneant atque possideant Et ut hujus nostre auctoritatis concessio inviolabilis et inconvulsa per succedentia maneat tempora manu propria subter eam firmavimus et annuli imagine nostri insigniri precepimus Signum Hludovici gloriosissimi regis Actum Remis V kal novembris anno XIII Hludovico rege regnante