Charter Document - 02240098

Charter Document - 02240098


Charter Number: 02240098
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0815
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.42)
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Si sacerdotum ac servorum Dei petitiones quas nobis pro necessitatibus suis innotuerunt ad effectum perducimus non solum imperialem consuetudinem exercemus verum etiam ad beatitudinem eterne retributionis mercedem nobis talia facta profutura confidimus Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum solertie quia vir venerabilis Hildebaldus Matiscensis ecclesie episcopus detulit mansuetudini nostre immunitatem avi videlicet nostri Pipini regis in qua continebatur quomodo predictam sedem una cum rebus omnibus vel hominibus ibidem aspicientibus propter amorem Dei et reverentiam Sancti Vincentii martiris in cujus honore constat esse consecrata sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuisset pro talia confirmare deberemus cujus petitionem pro divino amore et anime nostre salute sed ita in omnibus ut presentes et futuri fideles sancte Dei [ecclesie] et nostri concessum atque perpetuo a nobis confirmatum esse cognoscant Precipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus neque quislibet ex judiciaria potestate nec aliquis ex fidelibus nostris in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorate ecclesie quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste habere ac possidere cognoscitur Quicquid etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri nemo ad causas audiendas aut freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quamque et servos super terram ejusdem commanentes distringendos nec ullas reddibitiones aut inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel exactare presumat sed liceat memorato pontifici suisque successoribus res predicte ecclesie sub immunitatis tuitione quieto ordine possidere et nobis fideliter parere pro imperio atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Domino nobis conlati atque conservandi una cum clero atque populo sibi subjecto Domini misericordiam exorare delectetur Hanc itaque auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius certiusque credatur manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus Signum Hludovici serenissimi imperatoris Data III kal decembris anno primo Christo propitio imperii domini nostri indictione VIII Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter amen