Charter Document - 02240097
| Charter Number: | 02240097 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 0876 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p42) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei imperator augustus Quicumque imperiali auctoritate desiderat sublimari sollicitudine vigili omnipotentissimam misericordiam Dei toto debet affectu precari cujus gratia prefertur Igitur notum esse volumus sancte Dei ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris qualiter veniens Lambertus Matiscensis ecclesie reverendus presul innotuit serenitati nostre altercationem se habere cum Gerboldo Cabilonensis ecclesie episcopo de cellula Sancti Albani ac Sancti Vincentii que est constructa in territorio Matiscensis ecclesie Prefatus equidem Gerboldus asserebat quod jam dicta cellula subjecta deberet esse sue ecclesie domnus autem Lambertus ostendit preceptum [] et hoc reperimus etiam nostrorum fidelium reclamatione sedem ibi esse pontificalem antiquam proinde claret quia plus attinet ad ecclesiam in cujus territorio consistit quam ex nostro fisco vel ex ecclesia Cabilonensi mendaciter Quamobrem aures sublimitatis nostre Lentricus pulsavit res ipsas res dicens quoniam non erant et ex novo approbavimus irritum fieri ipsum preceptum Deprecatus est etiam clementiam nostre serenitatis Lambertus ut dictis clericis de istis seu de aliis rebus nostris con donaremus dicens pauperculam esse suam ecclesiam et quod non haberent sui clerici nisi parum quod nostra largitio eis concesserat et per preceptum Quapropter dedimus eis terras que adjacent in pago Matisconensi in loco qui dicitur Castellum quod habet ecclesiam in honore Sancti Martini cum omnibus rebus ad eam pertinentibus et fecimus eis firmitatis preceptum ob emolumentum eterne remunerationis
