Charter Document - 02240093

Charter Document - 02240093


Charter Number: 02240093
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0968 - 0971
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p41)

Charter:

Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet ac futuris notum habeatur quod cum esset domnus Ado presul inlustris apud Matisconem juxta basilicam incliti martiris Christi Vincentii annuentibus sue ecclesie canonicis Johanne preposito et reliquis concessit cuidam femine nomine Lambergane quod filio suo Achardo aliquid ex rebus prescripti martiris quas ipse Sancto Vincentio condonaverat ut diebus vite sue teneant et possideant Est autem curtilus in villa Vincella qui habet terminationes a mane terra Stephani a medio die via publica a sero Ramfredo a circio rivo volvente et pratum qui fuit Wlflagi et fratri suo Desiderio Domnus itaque prefatus pontifex concessit eis ut diebus vite illorum sub censu teneant tempore vindemie modium vini persolvant S Adonis episcopi S Aymerici S Radulfi Data per manum Humberti