Charter Document - 02240086

Charter Document - 02240086


Charter Number: 02240086
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0970 - 0975
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p40)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis civitatis Ego Albericus comes pro anima mea et parentum meorum dono ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Exartis et in agro Fusciacensi Hoc est curtilum cum vineis et ea que mihi evenerunt per precepta regalia que Parenodius Hebreus ibi conquisivit Est autem terminatio istarum rerum a mane et a medio die et a sero vias publicas et a circio Graona volvente Infra has terminationes ipsos curtilos et quicquid ibi aspicit quesitum et inquirendum eo tenore dummodo vivo usum et fructum inde habeam et tempore vindemie modium unum vini investitura omni anno persolvam ad mensam fratrum post decessum autem meum ad locum omnia perveniant jam dicti sancti Ego comes Albericus hanc donationis cartam feci facere et firmare S Sinnaldi S Raculfi S Landrici S Hugonis S Lamberti S Loramii Datum per manum Wnisi regnante Lothario rege