Charter Document - 02240079

Charter Document - 02240079


Charter Number: 02240079
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0968 - 0971
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.39)

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros Matisconensis civitatis Ego Bernardus concedo ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Condaminas hoc est vinea et campus quantumcumque ibi visus sum habere In alia villa que nuncupatur Fontanilias curtile unum cum supraposito cum vinea et arboribus Terminat a mane et a sero vias publicas a medio die terra Sancte Marie a circio Rodulfi presbiteri et campo uno simul tenente Istas res sicut supra inserte sunt totum ad integrum quesitum eo tenore dummodo vivo usum et fructum post meum decessum ad mensam fratrum perveniat nullo contradicente Si quis autem contradixerit auri uncias quatuor componat et hec donatio firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Bernardus qui donavit et firmare rogavit