Charter Document - 02240074

Charter Document - 02240074


Charter Number: 02240074
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0815 - 0850
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p38)

Charter:

Notitia qualiter et quibus presentibus Androldus presbiter die martis proximo mense julio ecclesia Sancte Marie que est sita in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Cantriaco tres partes de ipsa ecclesia que ibat conquestum per instrumenta cartarum de Cerdoslo quarta parte et de Laufredo cum heredibus suis medietate istas tres partes quod in ipsa ecclesia visus fuit habere cum omnibus rebus ibidem aspicientibus omnia et in omnibus per epistolam cessionis sue pro anime remedio ad casam Sancti Vincentii condonavit que est constructa infra muros civitatis Matiscensium Idem de ipsa ecclesia Sancte Marie cum omnia et quicquid ibidem aspicit sicut in ipsa epistola insertum est tres partes missis domno Hildebaldo episcopo idem Tectardo diacono et Leofrido ad partem Sancti Vincentii vel suis auctoribus a die presente per hostium et axidoria tradidit et ipsis missis domno Hiltebaldo episcopo ad integrum revestivit his presentibus Signum Tetbaldi S Dominico S Adaboldo S Udalrico S Tertinio S Auloldo