Charter Document - 02240070
Charter Number: | 02240070 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 0937 - 0962 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.36) |
Charter:
Regibus pontificibus proceribus comitibus abbatibus fratribus sororibusque et omnibus in Christo renatis humilis plebecula egregii martiris Christi Vincentii quicquid arvis jocundius celoque continetur felicius pacemque diuturnam et inconcussam pacem ingenii et interminabilem intimare maluimus celsitati vestre quod ecclesia nostra que olim auxiliante Domino elevata et sublimis erat feritate et cupiditate malorum hominum heu proh dolor peccatis nostris propedientibus adclivis facta est et que largitione bonorum hominum excelsa nimis fore videbatur infestatione pessimorum condensa facta est et humiliata tenuis et defecta Domino vero inspirante Hugo piissimus princeps et Leotaldus comes benignissimus atque Maimbodus presul devotissimus cernentes prescriptam ecclesiam oppido esse erutam et canonicos inibi commorantes pre tristitia et adtenuatione paupertatis merentes reddiderunt in augmento pro restauratione premisse ecclesie aliquid ex rebus quas tenebant que dudum Sancto Vincentio delegate fuerant Videlicet comes abbatiam Sancti Clementis que est in suburbio urbis Matiscensis cum ecclesiis et rebus omnibus sibi pertinentibus ecclesiam Sancti Desiderii in Verciaco ecclesiam Sancti Romani in Cadenaco nonas et decimas ex fiscis Matisconensibus vel in aliis pagis passim conjacentibus tertiam partem nemoris juxta Ararim fluvium ab amne Vele usque ad Osani lacum episcopus superius nominatus reddidit ad usus fratrum decimas Sancti Albani ex Gisariis postea vero reddidit domnus Ado episcopus ibi capellam Sancti Amoris cum rebus et decimis Sunt denique et alie res que ad fratres pertinent in pago Matiscensi est Causellus villa cum omnibus appendentiis Merlaus cum omnibus appendentiis Castellum cum ecclesia Sancti Martini et omnibus appendentiis Briendonis cum ecclesia Sancti Martini et omnibus appendentiis ecclesiam Sancte Marie in Monte cum decimis et omnibus ibi pertinentibus capellam Sancte Marie in villa Lornant cum terra que in ipsa villa est ecclesiam Sancti Vincentii in Sologniaco villa cum appendentiis capellam Sancti Martini in Clipoiaco villa cum appendentiis in villa Verchison est ecclesia Sancti Martini cum appendentiis ecclesiam Sancte Marie in monasterio Pelagii cum appendentiis capellam Sancti Vincentii de Prato et Sancti Christophori in Milliaco villa cum appendentiis est ecclesia Sancti Juliani in rocha cum appendentiis ecclesia Sancti Martini in Regniaco villa cum appendentiis capella Sancte Marie in Montaniaco villa cum appendentiis capella Sancti Cirici in Viriaco villa cum appendentiis capella Sancti Germani in Cardenaco villa cum appendentiis capella Sancti Victoris in Satonaco villa cum appendentiis suis capella Sancte Marie in villa Verchisono cum parvis appendentiis capella Sancte Marie in villa Uriniaco cum appendentiis suis capella Sancte Marie in Cantriaco villa cum appendentiis Sunt vinee in Moyson cum terra et pratis et omnibus ibi adjacentibus sunt et in Cantriaco et in Toriaco sunt et in Cropio vinee sunt et in Medobio et in Colonicas et in Tolon et in Carbonnaco vinee et in Cassamas et in Casotis alodus quem dedit Leoboldus cum servis et ancillis supermanentibus et in Triono alodus quem dedit Ugo comes et in Exartis vinee in Sanciaco sunt vinee et terra et prata in pago Lugdunensi est ecclesia Sancti Imiterii cum rebus et decimis et omnibus ibi pertinentibus et est villa Monsguidinis in villa Avistas est terra et prata et silve et piscatoria et duo molendina et omnia que ibi Ubertus prepositus dedit est et capella Sancti Johannis in Proprio et in Buronico vinea Istas res non tenemus domnus Ado episcopus deprecatus est canonicos suprascriptos ut prestarent ei aliquid ex terra communi indominicatu quod et fecerunt capellam scilicet Sancti Christophori in villa Manciaco villam Curtilis Mariani quam domnus Maimbodus de thesauris Sancti Vincentii adquisivit est et Odremarus villa cum ecclesia Sancti Andree et capella Sancti Johannis et omnibus appendentiis et medietas Vertionis villa cum ecclesia et in Rociaco villa clausus indominicatus cum servis et ancillis supermanentibus et in Chiminaco mansa duo cum terra indominicata ecclesiam de Tramaias cum appendentiis non tenemus capellam Sancti Petri de Colonicas vineas de Liviniaco capellam de Francia capellam de Madriaco ecclesiam de Pairliaco super Ligerim ecclesiam de Liciaco ecclesiam de Mardubrio ecclesiam de Vasnarias capellam de Corcello capellam de Noblent capellam Sancti Bartholomei []