Charter Document - 02240069

Charter Document - 02240069


Charter Number: 02240069
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0946 - 0955
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.35)

Charter:

Agapitus episcopus servus servorum Dei reverentissimo et sanctissimo Maimbodo Matisconensis ecclesie episcopo perpetuisque successoribus in perpetuum Cum enim omnium sanctarum Dei ecclesiarum status a beatorum apostolorum principis Petri doctrinis provehatur et ab ejus fulcimine lapsa que sunt resolidantur opportet merito sanctam Matiscensem ecclesiam minorationem sue dioceseos patientem suarumque dignitatum copia carentem cito restitui ut honorem suum non amittat Cognoscentes igitur ipsam in omnibus quassatam convenit ad ejus relevationis statum auxiliatricem nostram porrigere dextram quatenus Beati Petri apostoli fonte potata Christo auxiliante suis redintegretur honoribus et ideo omnium sanctarum Dei ecclesiarum cultores comperiant atque fideles eo quod Maimbodus dilectus episcopus spiritualis filius noster suggessit apostolice almitati nostre quatenus concederemus suis canonicis et laicis in ecclesia Sancti Vincentii martiris commorantibus aliunde ibidem non ordinare episcopum nisi qualem canonici una cum predictis religiosis laicis inter se elegerint sicut sacri censent canones Etiam concedimus sibi suisque successoribus ut honor debitus omni tempore impendatur Prenominatis etiam canonicis concedimus atque confirmamus omnes res que per precepta regum vel largitiones bonorum Christi fidelium utriusque sexus in eodem loco conlate sunt ut irrefragabiliter sine alicujus contradictione in perpetuum habeant Abbatiam vero Sancti Clementis martiris que est in suburbio prefate civitatis cum omni integritate et ecclesiis atque servis et ancillis colonis et colonabus sibi pertinentibus necnon et ecclesiam Sancti Desiderii in Vergiaco villa sitam cum terrula Sancti Petri ex episcopatu in prenominata villa conjacente simulque ecclesiam Sancti Romani in Cathenaco villa sitam Verum etiam nonas et decimas et ex fiscis prefati pagi atque tertiam partem nemoris juxta Ararim fluvium ab amne Vele usque ad Osani lacum sicut pius Hludovicus rex dilectus filius noster annuente pretaxato Maimbodo presule de decimis et terra pariterque consentientibus Hugone marchione et Leotaldo moderatissimo comite cujus animus in augmento prefate ecclesie omnino flagrabat concessit Itaque nos per hoc nostrum apostolicum privilegium concedimus detinendum perpetualiter cum decimis Sancti Albani martiris et Gisario ita ut amodo et deinceps quicquid in eodem loco donata vel concessa sunt vel divina pietas in posterum augere voluerit quantumque persona absque alicujus impulsionis molestia teneant et possideant Ea vero ratione ut nullus rex dux comes aut exactor vel publicus minister super eos aliquam angariam aut districtionem seu gravamen atque imperationem imponere presumat nisi quantum fideles canonici predicti loci alicui persone ob suam bonitatem concedere voluerint Statuentes atque promulgantes coram Domino et terribili ejus examine per hujus nostrum apostolici privilegii firmamentum sancimus et Beati Petri apostolorum principis auctoritate decernimus et tam apostolice sedis obtestamur futuros pontifices quamque qui ecclesiasticas ministraverint functiones vel etiam magnas quasque personas ne quispiam qua cujuscumque sit dignitate predictus de omnibus istis capitulis que a nobis concessa sunt quoquomodo licentiam habeant a sepe sepius nominato loco atque spiritualiter apostolice exarationis conjuncto disjungere aut alienare Si quis interea quod non credimus temerario ausu contra ea que ab hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sint contra ire tentaverit vel hec que a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicte ecclesie ordinate statuta sunt refragare in aliquo aut transgredi presumpserit sciat se auctoritate Beati Petri apostolorum principis cujus immeriti vices agimus anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jhesu Christi eterni incendii supplicio concremandum At vero qui pio intuitu custos et observator in omnibus extiterit custodiens hujus nostri apostolici constitutum ad metum Dei respiciens benedictionem eternam a misericordissimo Domino Deo nostro percipiat et vite eterne particeps effici mereatur