Charter Document - 02240068
Charter Number: | 02240068 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0800 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.35) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus divina clementia imperator augustus Notum sit cunctis ecclesie sancte filiis presentibus scilicet et futuris quia Leduardus venerabilis episcopus atque dilectus archicancellarius noster nostram adiit clementiam ut canonicis ecclesie Sancti Vincentii que est constructa in civitate Matisconensi redderemus aliquas res injuste ablatas pro remedio anime nostre et parentum nostrorum ut Beatus Vincentius Christi martir apud piissimum Dominum pro nobis sit perpetuus intercessor cujus saluberrimam petitionem libenter audientes et profuturam cognovimus Quapropter concessimus jam dicto Sancto Vincentio agente supradicto episcopo villam Siciaci cum ecclesia Sancti Jangulfi et Diviacum cum ecclesia Sancti Martini et mansa XIIII in usum fratrum ibi Domino servientium ut per futura secula illis maneant absque ullo contradictore Si quis autem quod fieri non credimus horum contradictor extiterit XXX auri libris culpabilis judicetur Ut autem hec verius credantur et diligentius observentur manu nostra propria firmavimus et annuli nostri impressione sigillari precepimus Signum domni Karoli piissimi imperatoris Madalbertus notarius scripsit