Charter Document - 02240065
Charter Number: | 02240065 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0815 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.33) |
Charter:
In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Si sacerdotum et servorum Dei petitiones quas nobis pro necessitatibus suis innotuerunt ad effectum perducimus non solum imperialem consuetudinem exercemus verum etiam ad beatitudinem eterne retributionis mercedem nobis talia facta profutura confidimus Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum solertie quia vir venerabilis Hildebaldus Matiscencis civitatis ecclesie episcopus detulit mansuetudini nostre immunitatem avi videlicet nostri Pipini regis in qua continebatur quomodo predictam sedem una cum rebus omnibus vel hominibus ibidem aspicientibus propter amorem Dei et reverentiam Sancti Vincentii martiris in cujus honore constat esse constructa sub plenissima deffensione et immunitatis tuitione habuisset pro firmitatis namque studio petiit predictus pontifex ut circa ipsum sanctum locum denuo talem confirmare deberemus cujus petitionem pro divino amore et anime nostre salute annuere voluimus sed ita in omnibus ut presentes et futuri fideles sancte Dei ecclesie et nostri concessum atque perpetuo a nobis confirmatum esse cognoscant Precipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus neque quislibet ex judiciaria potestate nec aliquis ex fidelibus nostris in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorate ecclesie quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste habere et possidere cognoscitur Quicquid etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri nemo ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quamque servos super terram ejusdem commanentes distringendos nec ullas redhibitiones aut inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel exactare presumat sed liceat memorato pontifici suisque successoribus res predicte ecclesie sub immunitatis tuitione quieto ordine possidere et nobis fideliter parere pro imperio atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Domino nobis conlati atque conservandi una cum clero et populo sibi subjecto Domini misericordiam exorare delectetur Hanc itaque auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius certiusque credatur manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus S Hludovici serenissimi imperatoris Helisachar recognovit Data III kal decembris anno primo Christo propitio imperii domini nostri indictione VIII Actum Aquisgrani palatio regio