Charter Document - 02240061

Charter Document - 02240061


Charter Number: 02240061
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0878
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.32)

Charter:

In nomine Domini Dei omnipotentis et Salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovicus misericordia Dei rex Quicumque gratie dignitatis culmine efferre desiderat eum merito pre oculis vigili sollicitudine habere debet cujus gratia prefertur Igitur notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus scilicet et futuris qualiter veniens Lambertus venerabilis episcopus Matisconensis ecclesie que est fundata in honore incliti martiris Vincentii innotuit serenitati nostre quod non haberent sui clerici victum in sua canonica qualiter ibi degere potuissent Unde ipse episcopus ex suo indominicato nostram benignitatem adiit ut clericis illius loci militantibus concederemus quod et ita fecimus Scilicet in pago Lugdunensi Odremarum villam exceptis ministerialibus quinque quos reservavimus cum beneficiis eorum Est ibi capella fundata in honore Sancti Andree suntque ibi mansi vestiti quinque absa duo de terra dominicata modiadas centum et concedimus illis in eodem pago in villa Montis mansos duos et in pago Matiscensi ecclesiam que est dedicata in honore Sancte Marie in loco qui vocatur Monasterium Pilati cum immunitate sua et vineis que sunt in Bogenis villa atque aliam capellam in honore Sancti Juliani constructam in Merlan quoque mansa duo in Sanciaco similiter in Fusciaco mansum unum [] Remanent ville que non possunt legi in veteri precepto