Charter Document - 02240057
Charter Number: | 02240057 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0816 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.30) |
Charter:
In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Noverit utilitas fidelium nostrorum comitum videlicet et vassorum nostrorum sive et vicariorum centenariorum vel misssorum per imperium a Domino nobis conlatum discurrentium quia vir venerabilis Hildebaldus Matisconensis ecclesie episcopus deprecatus est celsitudinem culminis nostri ut ecclesie cui ipse auctore Domino episcopus preest que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris ut omnes qui beneficia ex eadem ecclesia habebant nonas et decimas annis singulis de eisdem beneficiis darent et ad edificia ipsius ecclesie restauranda juxta vires opem ferrent Quod nos secundum jussionem a domno imperatore jamdudum factam omnibus precipimus atque modo per has litteras jubemus et confirmantes commendamus ut quicumque ex largitione nostra de terris prefate ecclesie beneficia habent nonas et decimas annis singulis predicto episcopo Hildebaldo seu successoribus suis absque ulla contrarietate et negligentia dare non negligatis Et ad domos ipsius ecclesie restaurandas unusquisque pro viribus suis adjutorium ferre non differat et nullus quilibet de vobis qui prefate ecclesie beneficia habent contra hoc jussionis nostre preceptum facere presumat sed in omnibus ita illud observet sicut a nobis jussum est et sicut Dei et nostram gratiam vel ipsum beneficium habere vult Et ut certius credatis hanc nostram esse jussionem ut a vobis melius conservetur de annulo nostro jussimus sigillari Data quarto idus februarii anno Christo propitio tertio imperii domni Hludovici piissimi augusti indictione VIIII Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine