Charter Document - 02240053
Charter Number: | 02240053 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 0996 - 1018 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.28) |
Charter:
Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus et futuris quia cum esset domnus Ledbaldus venerabilis presul juxta basilicam Sancti Vincentii martiris Christi adiit ejus presentiam quedam femina nomine Jotfeldis humiliter deprecans ut concederet sibi duobusque filiis suis Hendrico et Flotberto quasdam terras de communione fratrum conjacentes in pago Matisconensi in agro Salorniacensi in villa Amalberti est autem mansus unus in quo manent Constantinus et Abundus Cujus petitionem domnus episcopus gratam suscipiens cum consilio Walterii prepositi ceterorumque fratrum contulit ei et jam dictis duobus filiis suis supradictum mansum cum vineis et domibus campis pratis aquis et omnibus appendentiis quesitis et inquirendis eo pacto ut si omne donum quod dono Sancto Vincentio Flothertus contulit ratum permanserit hec precaria firmum obtineat vigorem similiter hec precaria irrita habeatur In festivitate vero Sancti Vincentii XII denarios jam dicti loci persolvant et ut hec precaria firmius crederetur domnus episcopus hanc propria manu firmavit et fidelibus suis firmandam tradidit S Ledbaldi pontificis S Gauseranni levite S Adalardi presbiteri S Adonis sacerdotis S Uberti levite S Hugonis levite S Otgerii levite S Jarlanii levite Data per manum Rannulfi levite die Pentecostes regnante rege Rotberto