Charter Document - 02240037

Charter Document - 02240037


Charter Number: 02240037
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1060 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.24)

Charter:

Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quod veniens quidam canonicus nomine Raculfus in capitulo eorumdem fratrum suorum petiit ab eis ut concederent sibi et quibusdam filiis suis quorum unus vocatur Hyldebertus alter vero Pontius quamdam terram quam expressius vocamus verchariam per precariam Est autem hec vercharia sita in pago Lugdunensi in agro Thomoracensi in villa Flaciaci Terminatur autem a mane terra Pontii et heredum suorum a medio die terra Sancti Amoris et Eustachii a sero hereditate Guillelmi a circio terra Sancti Vincentii quam tenet Artaldus de beneficio domni Ulduldrici Infra has terminationes data est ipsa vercharia predictis hominibus in precariam eo pacto ut in vita sua nullo contradicente teneant et possideant etiam et unoquoque anno in festivitate Sancti Vincentii loco census tres denarios persolvant ut post decessum vero eorum ad ecclesiam revertatur