Charter Document - 02240034

Charter Document - 02240034


Charter Number: 02240034
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1060 - 1072
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p23)

Charter:

Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quod Hugo de Vendenessa recognoscens tortidudines quas quidam de senioribus et antecessoribus ejus fecerant per aliquantum tempus ipsis canonicis de ecclesia Sancti Vincentii de Prato guerpivit illis ecclesiam ipsam cum terris ad eam pertinentibus eo pacto ut absolverent illos antecessores ejus et parentes ac seniores qui supradictam ecclesiam et terras ad illam pertinentes pervaserant et tenuerant inter se Quod canonici fecerunt insuper et per hoc adjunxerunt illum sicut fratrem et amicum in benefactis et orationibus suis Petiit autem ab illis ipse Hugo ut concederent illi et duobus filiis suis Gerardo et Gauseranno per precariam quasdam terras de illis quas illis guerpiverant scilicet illas quas pater illius tenuerat et mater ejus post obitum ipsius ad laborandum per laudamentum canonicorum quasque ipse Hugo et homines canonicorum et sui communiter diviserunt per metas et determinationes Igitur Drogo episcopus cum canonicis Sancti Vincentii dederunt illi Hugoni et filiis suis supranominatis supradictas terras sicut illi et homines illorum diviserunt illis per metas et determinationes insuper et mansos duos de [] cum omnibus ad illos pertinentibus eo pacto ut istas terras in vita sua teneant et unoquoque anno in festivitate Sancti Vincentii VI deneratas cere loco census persolvant Post decessum vero eorum omnes terre iste ad Sanctum Vincentium et ad canonicos ejus cum omni integritate revertantur Data XIII kal aprilis per manum Rannulfi cancellarii tempore regis Philippi S Drogonis episcopi S Odonis decani S Sendeleni archidiaconi S Gaufredi S ipsius Hugonis S Guillelmi S Stephani lancianita