Charter Document - 02240031
Charter Number: | 02240031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1063 - 1072 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.22) |
Charter:
Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie canonicis presentibus videlicet et futuris quod quidam milites scilicet Ugo Burdinus et Gaucerannus et Eldinus fratres ejus intulerunt calumpniam canonicis Sancti Vincentii de quodam honore cujusdam nobilis viri Fromaldi propinqui ut aiebant sui quem honorem ipse dederat Sancto Vincentio et canonicis sicut in carta quam illis fecit habetur Unde venientes ad placitum in curia episcopi recognoverunt se et dimiserunt illam calumniam Sancto Vincentio et canonicis et Fromaldo et si alique rectitudines habebantur in illis terris dedere illis Postea vero petierunt a canonicis ut darent eis aliquid de illis terris in precariam quorum precibus canonici annuentes per assensum et laudationem domni episcopi Drogonis et Fromaldi dederunt in precariam illis terras quas Fromaldus per paternam hereditatem tenuerat in villa Conflans eo pacto ut in vita sua loco precarie teneant et in festivitate Sancti Vincentii loco census X et VIII denarios unoquoque anno persolvant et si quando aliquis eorum obierit pars illius ad Sanctum Vincentium revertatur et ut nulli in vita sua illas terras impediant sed sic illas edificent ut post decessum suum ad canonicos meliorate revertantur S Drogonis episcopi S Odonis decani S Rannulfi S Anselardi S Gerardi S Jarentonis S Fromaldi laici Item S Ugonis Burdini qui fieri et firmare rogavit