Charter Document - 02240030

Charter Document - 02240030


Charter Number: 02240030
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1060 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p21)

Charter:

Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie canonicis presentibus videlicet et futuris quia quidam miles nomine Maiolus de Vincella movit eis contentionem et querelam licet injuste de quibusdam terris quas quidam clericus nomine Brandencus avunculus ejus et alius homo laicus nomine Umbertus donaverant Sancto Vincentio sicut et in carta quam fecerat habetur Quapropter canonici fide jussores illi dederunt ut secundum judicium curie responderent ei de ista querela Ergo venerunt ad placitum parati per sacramentum et per campionem sic probare et sic facere de illis terris sicut judicatum fuit quod ille recipere noluit Sunt nobiles et potentes viri qui ibi erant scilicet Aymo de Lasiaco et Uduldricus de Monte Pavone cum pluribus aliis nobilibus viris interpellaverunt eum ut finiret istam querelam Sancto Vincentio et canonicis ejus unde ille recognoscens rectum canonicorum verpivit illis querelam quam habebat erga eos de illis terris et de alia terra que est in villa Cavaniaci quam Stephanus Blancus dederat Sancto Vincentio et si aliquid rectum habebat in illis donavit eis Postea petiit ut loco precarie darent sibi in vita sua illam terram de Cavaniaco quod illi fecerunt tali conventione ut nulli umquam daret [] in beneficium sed meliorata reverteretur post mortem ejus ad mensam fratrum Preterea promiserunt ei quod si de uxore sua filium haberet quem ad litteras mitteret cui postquam ad etatem venisset canonicalem societatem in quantum ad ipsos pertineret donarent illi accipientes ab illo aut pro illo LX solidos Turonenses aut tales LX solidatas quas gratis reciperent