Charter Document - 02240027
Charter Number: | 02240027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0968 - 0971 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.20) |
Charter:
Cum domnus et expectabilis Ado presul foret apud Matisconem secus basilicam pretiosi Christi martiris Vincentii adiit genua serenitatis ejus quidam vir nomine Umbertus quatenus dignaretur ei et filiis suis conferre de terra Sancti Vincentii que est de ratione canonicorum in pago Matisconensi vel Lugdunensi in villa Avenaco vineam quam Isaac presbiter tenuit in Cormolingias villa colonicam quam Umbertus prepositus habuit et in Custeirientane curtilum quem Modrenus dedit Sancto Vincentio in Corcellas terram quam Humbertus prepositus emit ex Letrado Quorum petitionem gratam suscipientes tam prelibatus pastor quam reliqui fratres pro vita voluntarie concesserunt eis quod humiliter postulaverant ea vero ratione ut Umbertus et filii ejus colonicam de Cormolingias et de Custerientane diebus vite illorum habeant et loco census denarios VI festivitate Sancti Vincentii sine aliqua tarditate persolvant Umbertus quoque et Guido frater ejus curtilem de Avenaco et terram de Corcellis communiter habeant et in censum denarios VI persolvant Et si quis par parem suum supervixerit illi eveniant Quo vero firmius per diuturna tempora he litterule constare predictis possent pontifex eas fieri jussit firmavitque ac corroborari precepit Ado peccator Matiscensis episcopus Johannes prepositus Oddo abbas Gundulfus levita Berno presbiter Elduinus levita Valterius levita